- DICERIUM
- DICERIUMGraece Δικήριον, dicebatur in Imperio Graeco bulla cerea duplex, rubra et prasina, quâ utraque utebatur Imp. ut innueret, ad se pariter atque ad Patriarcham, docendi munus, pertinere. Balsamo de privilegiis Patriarch. p. 444. Ε᾿ντεῦθεν γὰρ οἱ πιςτοὶ Δεςπὀται καὶ Α᾿υτοκρατορες κατηχητικῶς ὁμιλοῦσι τῷχριςτωνύμῳ λαῷ ἠ θιμιῶσιν ὡςἱερεῖς καὶ μετὰ δικηρίουσφραγίζουσι, i. e. Hinc enim usu venit, in fideles Princlpes et Imperatores catechetico more cum Populo Christiano colloquantur, aut suffitum faciant more Sacerdotum et cum cera duplici obsignent. Sed Patriarcha prasinam solum adhibuit: itaque legitur bis in Solutionibus quarundam quaest. Manuelis: εἶχε τῷ μηνὶ Ι᾿ουλίου ἐπινεμῃσεως ἢ καὶ τὴν κηρίνην πρασίνην σφραγῖδα. Vide Ioh. Kirchm. de Annulis c. 8. Salmas. Δικήριον explicat, de signo utrinque seu utroque latere expresso, quod et δίπτυχον βούλλην et δίπτυχον κηρόβουλλον Graecis, duplicem Bullam, Latii vocaverint; quemadmodum simplex Bulla dicta est, ubi ab una tantum patrte signum erat impressum. Idem Δικήριον id duplex facit, rubrum et prasinum, de Subsex. et Subsign. Testam. p. 330. Quod non alienum a more bullandi Pontificum Rom. qui ante coronationem subscribunt, Datum Anno I. die tertio, suscepti a nobis officii Apostolatus; tuncque bullam solum simplicem adhibent, h. e. ab una tantum parte DD. Perti et Pauli imagines, in plumbo, habentem; alterâ parte planâ exsistente: post coronationem autem, Dicerio utuntur, cum praedictissc. imagimbus ab una, et nomine Pontificis ab altera parte. Gerh. von Mastricht Hist. Iuris Eccl. n. 402. Idem Salmas. Dicerati nomine postulasse exactores folles sedecim. ait Not. ad Tertull. de Pallio, ubi quid Dicerati nomine intelligat, vide: illud enim Graecis δικέρατον est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.